HEMERODROMI

HEMERODROMI
HEMERODROMI
cursorum genus, apud Graecos, C. Nep. in Miltiade, c. 4. Adquorum imitationem Aug. Et quo celerius ac sub manum annuntiari cognoscique posset, quid in pro vincia quaque gereretur, iuvenes primo modicis intervallis, per militares vias, dehinc vebicula, disposuit, apud Suet. in Eo, c. 49. Vide supra in voce Cursores, item insra, ubi de Speculatoribus. Liv. certe Hemerodromos Graecis dici, qui Speculatores Latinis, ait l. 31. c. 24. his similes apud Persas οἱ Α᾿ςτάνδαι seu Α᾿ςκάνδαι, quos ἡμεροδρόμους interpretatur hesych. memorati Plutarch. Alex. c. 29. et de Fortuna Alex. Orat. 2. 18. Vide quoque supra, Astandae. Proprie vero Η῾μεροδρόμος Sol, apud Suid. unde ad homines appellatio transiit: quod vel totum diem cursitantes non fatigarentur; vel quod uno die magnum viae spatium emetirentur, ut Liv. habet l. 1. dec. 4. Δραμοκήρικας eosdem dictos, Hrpocration docet. Vide quoque Polyaen. l. 5. in Eudoc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Hemerodromos — Der Hemerodromos war ein Tagläufer bzw. Eilbote im antiken Griechenland. Der Begriff (griechisch ἡμεροδρόμος), Pl. Hemerodromen oder Hemerodromoi, auch Hemerodromi, setzt sich aus den griechischen Worten für „Tag“ und „Lauf“ zusammen.… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”